Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De martyribus in Thebaide sub Diocletiano


Ex Lib. 8 Historiae Ecclesiasticae, cap. 8


§1) Apud Aegyptum innumerabiles alii non inferiori gloria tam viri quam feminae, sed et pueri ac senes, pro fide Domini nostri Iesu Christi praesentem vitam parvi pendentes, futurae gloriae beatitudinem quaesivere. Quidam ex ipsis post verbera, post vincula, post ungulas, post flagella, aliosque diversi generis horribiles cruciatus, flammis traditi sunt; alii in mare praecipitati; nonnulli etiam capite caesi, ita ut sponte cervices suas securibus darent; nonnulli inedia consumpti; alii patibulis affixi, in quibus quidam more perverso capite deorsum presso, et pedibus in sublime sublatis.

§2) Apud Thebaida vero omnem narrationem superat agitata crudelitas. Pro ungulis testas fictilium vasorum adhibebant tortores, quibus omne corpus eo usque lacerabant, donec totam carnis eraderent cutem. Mulieres quoque nudas, ita ut ne pudenda quidem contegerentur, arte quadam compositis machinis uno pede in excelsum suspensas, et capite in terram demersas, indignissimo spectaculo expositas, pendere per diem continuum sinebant. Alias sicubi vicinae sibi duae arbores inveniebantur, vi quadam ab utraque inflexis contra se invicem ramis, eisque singulis singulos pedes martyris obligantes, subito ramos, quos vi inflexerant, relaxabant. Qui cum ad situm suum naturali impetu referrentur, discerptis dissecatisque visceribus, avulsa secum membra rapiebant. Et hoc non paucis aliquibus diebus, aut parvo tempore, sed per annos aliquot, quotidie, quando minimum decem, interdum autem et centum in una die viri vel mulieres, sed et parvuli supradictis poenarum generibus trucidabantur.

§3) Verum et nos ipsi per idem tempus, cum in Aegypti partibus iter ageremus, oculis nostris inspeximus, ut sedenti pro tribunalibus saevissimo praesidi, offerrentur innumeri fidelium populi, quos ille singulos per ordinem confessos se christianos, capite plecti iubebat. Cumque hi certatim se et sponte gladio subiicerent, confessione praemissa, ille inhumanus et crudelis, nec multitudinis contemplatione, nec virtutis eorum magnanimitate permotus, duci nihilominus omnes et caedi capite iubet. Egrediuntur cuncti pariter ad contiguum moenibus campum, non carnificum nexibus tracti, sed fidei vinculis conligati. Nemo defuit, cum nemo eos servaret: sponte omnes, imo et alter alterum praevenientes, cervices caedentibus obiectabant. Defecerunt carnificum manus, et succedentes sibi invicem fatigati sunt: hebetata est acies gladii. Videbam fessos residere carnifices, vires resumere, animos reparare, mutare gladios; diem quoque ipsum non sufficere ad poenam. Nullus tamen ex omnibus, ne parvulus quidem infans, deterreri potuit a morte. Sed hoc solum singuli pavescebant, ne forte, dum properum sol vergens clauderet diem, separatus a consortio martyrum remaneret. Sic confidentia fidei constanter et fortiter cum laetitia et exultatione mortem praesentem, velut aeternae vitae principia, rapiebant. Denique dum priores quique iugularentur, reliqui non desidiae aut torpori animos indulgebant; sed psallentes, et hymnos Deo canentes, locum quisque sui martyrii expectabat, ut haec agentes, etiam extremos spiritus in Dei laudibus exhalarent. O vere mirabilis, et omni veneratione dignus grex ille beatorum, turma virorum fortium, corona splendoris gloriae Christi!